Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 38
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2G, 27.) «lloc consilium quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare i Et manus ejus extenta, et qui avertet eam?» Hoc loco quidam arbitrantur generalem esse contra omnem orbem prophetiam, et quod vastitas Babylonis et Assyriæ civitatis typus sit consummationis mundi. Quibus ncquaquam contradicimus, dum sciamus, hic omnem terram Assyriorum proprie signilicari et universas gentes socias reris Assyrii demonstratas. Quidquid autem a Domino decretum est, nullius viriute prohibetur. Et extentam manum ejus, etad percutiendum paratam, nemo poterit coercere.