Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 39
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 28.) <Anno quo mortuus est rex Achaz, factam est onus isiud. I Quatuor reges Judææ titulo prophetæ legimus esse. præpositos: Oziam, Joatham, Achaz, et Ezechiam, singulos sibi ordine et sobole succedentes, quorum Oziam mortuum supra legimus, referente isaia: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Ex quo intelligimus et Visionem sedentis Domini, et ea quæ præcipiuntur propheta:, usque ad eum locum ubi scripturi est (Cap. VI): Sicut terebinthus et sicut quercus quæ expandit ramos suos: semen sanctum crit germen ejus, sub Joatham rege prophetatum (Ira. VII). Tertius succedit Achaz filius Joatham filii Oziæ regisJuda, sub quo ascendit Rasin rex Syriæ, ct Phacee lilius Romeliæ, rex Israel, in Jerusalem ad præliandum contra eam, et reliqua quæ Scriptura commemorat. Igitur sub Achaz usque ad præsenlem locum, quem nunc exponere nitimur, omnia quæ in medio posita sunt, vaticinata cognoscimus: quo mortuo quartus, id est, ultimus succedit Ezechias sub quo omnis usque ad finem texitur liber.