Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Ver8. 2 )t In montem caliginosum elevate signum, exaltate vocein, levate manum. >Montem caliginosum, sivc lentbrosum, quod Hebraice dicitur NESPHE (),Babylonem propter superbiam intellige. Isti sunt montes tenebrosi, tristitiam, et caliginem præferentes, de quibus Jeremias ait: : Date gloriam Domino Deo vestro, antequam offendant pedes vestri ad montes tenebrusos (Jerem. xii, 16). Præcipiturque veI angelis, vel quibuslibet ministris, ut jubente Deo, ct ex Itata nuntiorum manu, veatura Babyloni captivitas prædicetur.