Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
(VerSe 5, 4.) i Et ingrediantur portas duces: ego mandavi sactificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea exsul antes in gloria mea. >Principes, it g; g,ntes juxta LXX Translatores Eusebius virtutes angelicas interpretatur, et pessimos dæmoi na, qui ad eversionem Babylonis missi sunt. Nos autem historiae ordinem prosequentes, Medos esse dicimus. De ciuibus in consequentibus apertius Scriptura tesatur, dicens: Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint. Nee mirum si Medos ad subversionem Babylonis sanctificatos vocet, cum per Jeremiam ipsum Nabuchodonosor, quia ejus imperio serviebat, destruens prævaricatricem Jerusalem, servum suum et columbam dixerit. Porro quod ait: Fortes meos, et exsultantes in gloria mea, ostendit eos non suis viribus, sed Dei ira tam sublimis regni potentiam suhvertisse.