Latin
4.19 to 4.42
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.19-42
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 10). I. . Cherubim ergo ostenditur Dominus: in Seraphim ex parte ostendimur, ex parte celatur. Faciem cuim et pedes ejus opcriunt, quia et pralerita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quæ in sex diebus fada sunt, contemplamur. Nec mirum hoc de Seraphim 92 credere, cum et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant: et velum ante arcana fuerit Testamenti (Exod. XL). . Alas quoque habere dicuntur, propter velocitatem, et. in cuncta discursum, sive quia semper in altioribus commoraniur. Neque enim illud quod de ventis dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 3), vere ventos, juxta fabulas poetarum et pictorum licentiam, pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum. Et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et præsentis saeculi novimus. Quod autem clamant, alter ad olerum, vel, juxta Hebraeos, iste ad istum, id cst, unus ad unum, invicem se ad laudes Domini cohortantur, et dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus excrcituum, ut ministerium Trinitatis in una Divinitate demonstrent: et nequaquam Templum Judæorum, sicut prius. sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumerc, ad terrasque descendere. Denique, et Mosi, cum pro adorato vitulo Dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit Domninus: Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum, quia implebitur gloria mea omnis terra (Num. xiv, 20, 21). Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria ejus omnis terra (Psal. LXXI, 19). Unde et angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et super teria, pax hominibus bonx voluntatis (Luc. II, 14). hupie ergo quidam duo Seraphim, Filium, et Spiritum sanctum intelligit: cum juxta evangelistam Joannem, et Paulum apostolum, Filium Dci visum in, majesta e rognanlis, et Spiritum sanctum locutum esse doceamus.