Latin
4.43 to 4.46
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.43-46
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam Latinorum duo Seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quae tantum de præsenti sæculo loquuntur. Unde ct sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium verilatis, ct omne quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare; et mirari ad inviccm quod Dominus Sabaoth in forma Dei Patris positus forlnam servi acceperit, et humiliaverit se usque ad mortem, mortem autem 93 crucis (Philipp. n), et nequaquam ut prius coclestia eum lanium, sed et terrena cognoscant.