Latin
4.47 to 4.71
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.47-71
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII, 20). Non erres, neque a vcritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem voces. Ego sum qui confortavi te, et auxi- Halus tui sum; et suscepit te, sive protexit, dextera justi mei, id est, Domini Salvatoris, sive dex. tera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enin adversani tui, populus Judæorum et omnes qui pugnaut adversumte, et persecutores tui vertentur in nihili, quaeresque adversarios tuos et non invenies. Causaque redditur quare non inveniat adversarios suos: Quia erunt quasi noM sint. Qui adversarii insanire dicuntur contra aposlolos, vel juxta Hebraicum, esse consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi, Ne timens: ego adjuvi te; noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel, sive, ut LXX, ■Paucissimi ex Israel. Hoc qnod posuimus, ego adjuvi te: noli timere, vermis Jacob, in LXX non habetur. Yeriuis autem qui Hebraice dicitur, THOLATH ()propter humilitatematque contemptum vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo: Ego sum termis, ei nun homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI. 7). Sicut enim vermis terram penetrat: ita sermo apostolicus penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte panci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis Judaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur: Noli timere, grex parvulus (Luc. XII, 32). Sive juxta Hebraicum, mortui ex Israel, qui cum Apostolo di«unt: Quotidie morior (I Cor. xv, 31). Et alibi: Cum Christo crucifixus sum. Vivo autem, non ego; vivit vero in me Chritus (Galut. II. 20). Quodque sequitur: Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod prædicatio Evangelica conterat adversarias poteslates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei: quæ pro varietate superbiae montes appellan tur et colles.