Latin
4.72 to 4.73
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.72-73
Unproofread scanNot analysed yet
illisque sublatis, et turbinis inore dispersis, exsultet Israel atque latetur in Domino Sancto Israel. Possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima: separans triticum a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigamur in pulverem, et nihil esse doceantur, ut qui male fucraut congregati, dividantur in bonum sIunt.