Latin
5.42 to 5.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5.42-43
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc autem omnia pariter ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesi:e deesse vidcatnr. Ut omnes intelligant, et pariter mente cognoscant, quia manus Domini hæc universa perfecerit, ut in ariditate gentium invenircntur fluenta virtutum, et ii, terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus et cyparissus, et alix arbores nascerentur, quarum sublimitatem et verticem ad cilestia festinantem, illuminaret lignum olive, quod nutrimentum lucis cst ct laborantium requies.