Latin
6.1 to 6.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.1-4-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21 seqq.) c Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus: afferte si quid forte habetis, dixit rex Jacob. Acce iam et nuntient nobis quæcunque ventura sunt: priora quæ fuerunt, nuntiate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum: et [Al. hæc] quæ ventura sunt, indicate nobis. Annuntiate quæ ventura sunt in futurum: et sciemus quia dii esus vos. Bcne quoque ani male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce vos estis pro nihili [Vulg. ex nihilo]: ct opus vestrum ex eo quod non est; abominatio est qui elegit vos. >LXX: <Juxta est judicium vestrum, dicit Dominus Dcus: venerunt et appropinquaverunt consilia vestra, dicit rex Jacob. Appropinquent [Al. accedant] ct annuntient nohis quæ ventura sunt: aut priora quæ erant dicite: ct apponemus sensum; et sciemus quae sunt novissima. Ventura quoquo dicite nobis, et annuntiate quae ventura sunt in novissimo; et sciemus quoniam dii estis. Bene facile et inale, et admirabimur; et videbimus simul unde sitis vos, ei Inde sit opus vestrum; de terra abominationum elegerunt vos. »Quomodo supra diximus, duplicem esse Jacob ct Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem; ita vocalis gentibus, cl in deserto quondam Ecclesiæ erumpentibus fluviis fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate plenissimis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad judicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere noluerint, quia manus Domini isia fecerit, et Sanctus Israel creaverit universa. Accedant, inquit, idula vestra, quæ putatis esse fortissima. Vel afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consitia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam ^suscipere veritatem. Simulque fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nee audiendi nec respondendi possident facultatem.