Latin
5.65 to 5.69
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 5.65-69
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis autem lingua Christum confitens in Domino loquetur, et dicet: Meæ sunt justitiæ, ei meum est imperium, non populi Judæorum. Ad eum cunctæ gentes venient, et confundentur qui prius illius Evangelio repugnabant; et justificabitur atque laudabitur omne senen Israel, quorum praedicatio et sementis fertilissima in toto orbe uberrimos attulit fructus. Sive, juxta Septuaginta, omnis lingua jurans et conlitens Deum dicet quod justitia et gloria totius orbis ad eum veniat, et confundantur Judæi, qui so ab eo separant. Hi autem qui de stirpe filiorum Israel orti sum, et qui de apostolornm semine pullulaverunt, et crediderunt in Christo, habeaut justitiam ct gloriam sempiternam.