Latin
Book 13
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XLVI. —Vers. i, 2.) «Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt sitnulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrila sunt simul: non potuerunt salvare portantem, et anima corum in captivitatem ibit. »LXX: «Cecidit Del, contritus est Dagon: facta sunt sculpHUa eorum in bestias et jumenta, portatis ea colligata quasi onus laboranti, et delicienli, et esurienti, nec prsevaleoti simul, qui non poterunt salvare de bello: ipsi antem captivi ducti sunt. >Post vocationem gentium 2, et electionem credentium ex Israel, idola corruisse testatur. Cecidit, cecidit, sive confructus est Bel! quem Graeci Belum, Latini Saturnum vocant. Cujus tanta fuit apud veteres religio, ut ei non solum humanas hostias captivorum ignobiliumque mortalium, sed et suos liberos I immolarent. Nabo autein et ipsum idolum est, quod interpretatur propheta et divinatio, quam post Evangelii veritatem in toto orbe conticuisse significat. Sive, juxta LXX, Dagon, qui tamen in Hebraico non habetur. Et est idolum Ascalonis, Gazæ, et reliquarum urbium Philisthiim. Et a speciali transit ad. gcoerale: Facta sunt simulacra, eorum bestiis et jumentis. Non quo simulacra gentitium in prædam bestiarum et jumentorum exposita sint: sed quo religio nationum simulacra sint bestiarum et brutorum animantium, quae maxime in Ægypto divino cultui consecrata sunt. De quibus Virgilius (Æneid. VIII, 698): Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis.