Latin
56.260 to 56.281
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.260-281
Unproofread scanNot analysed yet
XIX, 15, 16): ct clementissimum Dominum furore linguae suae ad amaritudinem provocaverunt. 4 Agnitio vultus eorum respondebit eia, id est, sua recepere peccata, sive ut Septuaginta transtulerunt: 'confusio vultus eorum restitit eia: id est, ante oculos suos propi ia semper habuere delicta. Et quomodo Sodomitae cum omni libertate peccantes, et ne pudorem quidem ullum habentes in scelere, dixerunt ad Lot: Educ foras viros, ut concumbamus cum eia (Gen. XIX, 5): sic et isti pUblice proclamantes, suum praedicavere peccatum, nec nullam in blasphemando habuere verecundiam. Secunda enim post naufragiutn tabula est, et consolatio miseriarum, impietatem suam abscondere. Unde et priucipes appellantur Sodomorum, quia Sodomitica habu re peccata. (Vers. 10, II). «Vae animae corum: quoniam reddita sunt cis mala. Dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comederunt. Vie impio in malum: retributio enim manuum ejus fiet ei. »Juxta Hebraicum et cæteros Interpretes hunc sensum babet: Vae illis quia fila scelera receperunt. Unde vos qui auditis, vel qui librum Prophetæ legitis, laudate justitiam Dei, quia benefecerit: Quia impii labores manuum suarum comederunt. Et væ impio populo in malum: recepit enim quod merebatur, Et qui principem suum Romana: tradidit potestati, ipse Romanæ subjacet servituti. Juxta LXX autem Interpretes qni dixerunt: Yce animæ eorum: quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos 57, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis: itaque fructus operum suorum comedent, perspicue de Christi dicitur passione, quod inierint consilium pessimum, non lam contra justum, quam contra semet psos, et animam suam; et nunc fructus operum suorum comedant. Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet (Galat. VI, 5-8). et unusquisque onus suum portabit. (Vers. 12.) c Populum meum exactores sui spo- I avcrunt, et mulieres dominatæ sunt eis. »Pro mulieribus, quas solus interpretatus est Symmachus, et Hebraice dicuntur NASIM (): Aquila et LXX transtulerunt ὰπατου̃ντας, qui significant exactores: Theodotio δανειϭτὰς, id est, feneratores.