Latin
56.282 to 56.303
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.282-303
Unproofread scanNot analysed yet
Loquitur autem sermo propheticus contra Scribas ct Pharisæos, qui turpis lucri gratia, ut acciperent decimas et primitias, Dei Filiuin negaverunt. Et non eos vocat magistros, scribas atque doctores, sed exactores (Luc. XX), qui quæstum putautesse pietatem, et devorant, uon juxta Apostolum, doMnos tantum viduarum, sed universum populum; accu sansque luxuriam eorum, et turpem conversationem, non solum exactorcs appellat, ut ab invitis pecuniain videantur exigere; sed mulieres, quia propter Ii. bidinem omnia faciant, et sint dediti voluptatibus. Caveamus ergo et nos, ne exactores simus in poputo; ne juxta impium Pophyrium matronae et mulieres siut noster senatus, quæ dominantur in Ecclesiis, ei de sacerdotali gradu favor judicat feminarum. (Vers. 13.) c Popule lUCUS, qui beatum te dicunt. ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant, sive conturbant. »Scribas et Pharisæos exactores appellaverat, nou magistros; et supra illosores, qui propter munera, quæ excaecant oculos. eliam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis efferebant laudibus; bcr tus vocantes, et columnas domus Dei, et cætera quæ solent adulatores dicere. Ille est ergo doctor Ecclesiasticus,,qui lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec prævenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta (Eccl. II, 30): Ne beatum dicas quem quom hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus (Prov. XXVII, 14): 58 Qui benedicit amico mane grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernemes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, ne obtrectationibus contristemur; sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas, audiamusque Jeremiam prophetam dicentem: S. ate in viis, et videte: ei interrogate semitas Domini sempiternas, quæ sit via bona: et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Quod si quando erraverimus, et quasi homines perverso itinere perreserimus, Domini per Ezecbiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et eor aliud (Ezech.