Latin
56.416 to 56.441
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.416-441
Unproofread scanNot analysed yet
Haec dicimus ne 63 omnino tropologiam hujus loci fugere videamur. Caeterum laboris est maximi in singulis immorari, et latam explanationem quaerere. (Vers. 24.) «Et erit pro suavi odore, fcetor: et pro zona, funiculus. >Foetere peccata poenitens loquitur: Putruerunt et corrupiæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ (Ps. XXXVII, 6). Zona accingi lumbos Apostolus praecepit, dicens: State accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14). Et de peccatore legimus: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22). Igitur pro bono odore virtutum, filiae Sion habebunt putredinem peccatorum: et pro cingulo veritatis, mendacii funiculis ligabuntur, quos habuerunt super capita qui cum pannis et sordibus, vitam v a rcge Syriae precabantur. i Et pro fascia pectorali cilicium. i Pre fascia pectorali, quam interpretatus est Symmachus, LXX tunicam μεσοπορϕύραν, id est, clavatam purpura transtulerunt: quod Aquila cingulum exsultationis expressit. Theodotio ipsum verbum Hebraicum PHTHIGIL ()posuit, quod genus ornamenti muliebris est. Fascia pectus tegit, et eum possidet locum in feminis, quem Rationale in Pontificibus. De hac fascia pectorali, et Jeremias mystico sermone dicebat; Si oblivisci potest sponsa ornatus sui, aut virgo fasciæ pectoralis suas, et ego obliviscar lui, dicit Dominus (Jer. II, 32). Virgo qualcm exhibere nos cupit Apostolus Christo (II Cor 11), quandiu non corrumpitur in Ægypto, nee frau guntur mamillæ ejus, quae pectorali fascia colli gatæ sunt, jungitur sponso: et cum quotidie virtu tum filios generet, nequaquam virgo esse desistit. Quod si aliquando divaricaverit pedes omni transennti, et secuta fuerit amatores suos; et juxta Osee vaticinium, sepserit Dominus vias ejus, et intercluserit semitas, revertetur ad virum suum priorem,et audiet: Exne te vestimentis luctus 4, et induere vestibus. gloriœ tuœ (Baruch. v, 1). (Vers. 25.) <Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadunt: et fortes tui in præLo. »Pro pulcherrimis viris, LXX interpretati sunt, et filius tuuspulcherrimus, quem diligis, gladio cadel.