Latin
56.442 to 56.459
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.442-459
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si de animae statu intelligimus, quæ post virtutes peccaverit, pulcherrimum tilium ejus, bona 64 accipiamus opera, quæ hostili gladio conc derunt: et fortes quoque, periisse in prælio, quia justitia justi nen liberabit eum in quacumque die aberraverit [Ezech. XXXIII, 12). Sin autem sequamur historiam, ex his sermonibus docebimur, non de muliefibus prophetæ esse sermonem, quarum viri in praelio corruerunt; sed de urbibus Judiææ, quas filias Sion appellavit, et quarutn bellatores ceciderunt in certamine. Denique de eadem Sion sequens versiculus loquitur. (Vers. 26.) <Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et I ipsa urbs desolata sedebit in terra. >Quod usque hodie ociis cernimus. Facilis secundum tropologiam interpretatio est, quod quicumque locum dederit diabolo, et non omni custodia servaverit cor suum, lugeant portæ ejus: et absente sponso, semper in luctu sit, ac de excelsis corruens, in terrae pulvere sedeat. (Cap. IV. —Vers I.) i Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum. »Cum pulcherrimi urbis Jerusalem gladio occiderint, et fortes perierint in praelio, et mœruerint, luxerintque portæ ejus; et ipsa fuerit desolata ob nimiam hominum raritatem, interfectis bellatoribus, septem mulieres apprehendent unum virum, cupientes habere semen in Sion, et domesticos in Jerusalem: cibum et vestimentum se habere dicentes, tantum ne absque marito esse videantur, et subjacere illi maledicto, a quod scriptum est: Maledicta sterlis, et quœ non facit semen in lsrael (Exod. XXIII, 26). Zacharias quoque huic congruit sensui: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judœi dicentes: Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum estat (Zach. VIII, 23). Septenarius et denarius numerus propter Sabbatum, et decem praecepta legis, Judaeis familiaris est;