Latin
56.477 to 56.500
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.477-500
Unproofread scanNot analysed yet
in tantum ut multae mulieres unum virum habere vix possint: tunc orietur germen nomini. Christiani, et terra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV. . 13): et exsultatio erit Iris qui de Israel salvati fuerint, de quibus et supra dictum est: Nisi Domims Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essimus, et similes Gomorrhæ fuissemus (Isa. i, 9). Et uota quod non omnis Israel salvetur, sed reliqui e populi Sion, et residuus in Jerusalem: omnis qei scriptus est in vita in Jerusalem, quibus et Domim i loquebatur: Gaudete, quoniam nomina vestra scripat sunt in cœlis (Luc. i, 20). 66 Significat autem apostolos et eos qui per apostolos crediderunt. (Vers. 4.) <Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu combustionis. »Tune salvabuntur reliquiæ de Israel, quando in baptismate Salvatoris eis fuerint peccata dimissa, et ille sanguis ablutus, quem super se errans populus imprecatos est: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Unde supra legimus: Cum extendcritis manUs, non exaudiam vos: manus enim vestrœ sanguine plence sunt (Isa. I, 15, 16). Et posu a eos ad pœnitentiam provocans infert: Lavamini, mundi estote. Et nota quod sordes filiarum Sion laverit spiritu judicii, sanguinem autem Jerusalem, spiritu combustionis. Qnod enim leve est, lavatur; qnod gravius, exuritur. De quo judicii spiritu, et spiritu combustionis Joannes Baptista in Evangelio loquebatur: Ego baptizo vos in aqua, qui autem post me venit, ipse vos baptizabit in Sp ritu sancto, et igni (Matth. III, 11). Ex quo discimus, quod homo tantum aqunm tribuat, Deus autem. Spiritum sanctum, quo et sordes abluuntur, et sanguinis peccta purgantur. (Vers. 5) «Et creabit (ai. creavit) Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte.