Latin
56.460 to 56.476
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.460-476
Unproofread scanNot analysed yet
et idco hoc frequenter abutuntur, licet juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, qui verbum SABA, nunc septem, nunc plures, nunc juramenium interpretantur, possit in hoc loco non septem significare, 65 sed plures. Hoc sccundum litteram. Cæterum in adventu Domim Salvatoris, septem mulieres, id est, septem gratia: Spiritus sancti, de quibus in consequentibus idem r Propheta dicturus est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus conscendet: et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiœ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiœ et pietatis: et implebit eum spiritustimoris Domini (Isa. XI, 1-3); apprehendent Jesum, quem nullo tempore dcsideriverant, quia nullum alium potuerant invenire, in quo æterna statione requiescerent. Unde et Joannes Baptista refert in Evangelio: Et qni misit me, ipse mihi dixit: Stiper quem videris Spiritum sancium descendentem et manentem in eo, ipse est (Joan. I, 33). In Zacharia quoque legimus super lapidem unum septem oculos, et in uno aureo candelabro septem lucernas, et septem suffusoria. ac duas olivas ex utraque parte lampadis, firma radice fundatas (Zach. IV). Quod autem gratia sancti Spiritus cuncta possideat, expositione nOn indiget. Sed quia in hominibus semper patiebatur opprobrium, nullo vivente, ut Spiritus sancti dona poscehant, propterea Jesu nomen sibi cupiunt invocari, ut quod in Lege imperfectum erat, in Evangelio compleatur. (Vers. i, 3.) <I. . die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria: et fructus terre sublimis, et exsultatio bis qui salvati fuerint de Israel. Et erit, omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis quii scriptus cst in vita in Jerusalem. >Cum filiæ Sion propter superbiam omnem ornatum perdiderint: et mœruerint tulerintque port:e ejus, et ipsa desolata v conciderit, omnesque bellatores ejus perierint in prælio.