Latin
56.580 to 56.595
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.580-595
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraei hunc to um ila edisserunt: Vinea Christo plantata est in corn, id est, in forti loco atque sublimi, qui appellatur filius olei, vel quod indigeat Dei misericordia, et ejus sustentetur auxilio: vel quod cunctis gentibus clarum Dei notitiæ lumen praebuerit. (Vers. 2). «Et sepsit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit vineam Sorec, et aedificavit turrim in modio ejus, et torcular exstruxit in ea. i Per metaphoram, ut prius diximus, vineae describit populum Judæorum, quem sepsit angelorum auxilio. Ei lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia quae Dei cultum poterant impedire. Et plantavit eam vineam Sorec, quam solus Symmachus electam interpretalus est, non verbum e verbo, ut mihi videtur, exprimens, sed sensum qui tenetur in verbo. Aiunt enim Hebræi, Sorec gemm esse viris optimæ, quod uberes tructis faciat atque perpetuos. Dcnique Sorec a quibusdam ϰαλλίϰρπος interpretatur: quod nos in pulcherrimos fructus vertere possumus. iEdificavit quoque turrim in medio ejus, templum videlicet in media civitate, et torcular exstruxit in ea, quod quidam altare significari putant. Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum, sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat; juxta illud quod de Benjamin, in cujus tribu templum fuit et allare, legimus: Benjamin lupus rapax, mane comedet: et ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX, 27). Cuncia quæ dicuntur de vinea possunt et ad animae humanæ referri statum, quæ a Deo plantata in bonum, non uvas attulerit, sed labruscas, et postea sit tradita bestiis conculcanda: nec divinum imbrem susceperit doctrinarum, quia præterita dona contempserit. «Et exspectavi, ut faceret nvas, et fecit labruscas. i Pro labruscis, quas nos venimus, in Hebraeo scriptum est BUSIM: quod Aquila interpretatus est, I σαπρίας, id est, fructus pessimos.