Latin
56.596 to 56.615
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.596-615
Unproofread scanNot analysed yet
Symmachus ἀτελη̃, hoc est, imperfectos: LXX et Theodotio spinas; quibus Judæi Dominum coronaverunt. lllo enim exspectante, ut vindemiae tempore deferrent 70 nvas ad torcular a, pro quibus octavus ei octogesimus tertius psalmus habent titulos, isti se curis et vitiis sæculi demergentes, qu:e in Evang lio (Marc. IV) spinne interpretantur, blasphemiarum stimulos obtulerunt. Puto autem melius esse, Busim labruscas, quam spinas intelligi, ut cœptæ translationis similitudo servetur. Unde et Salvator dicit in Evangelio: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus (Matth. VII, 16)? (Vers. 3, 4.) «Nunc I ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter rue et vineam meam: quid est quod ultra debui facere vineae mee et non fecerim ei? An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? >Feci, inquit, universa quæ debui: plantavi vineam in loco uberrimo, circumdedi maceriam, elegi lapides, et flagella ejus hastilibus calamisque subrexi; vitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa et ϰαλλίϰαρπος. Ædificavi firmissimam turriin, in qua fruges reconderem, et de qua Insidiantes frugibus bestias contemplarer. Exstruxi torcular, ut in eodem po* tissimuin loco premerentur uvae, et vinum funderent. Quia hæc igitur feci, quae facere debui, respondeant mihi habitatores Jerusalem et Judae: imo judicent inter ine et vineam meam, quid est quod facere debui, et non fecerim? Et illis tacentibus, sibi ipse respondet: Nisi forte in hoc erravi, quod pro labore meo exspectavi, ut uvas faceret, non labruscas, quas inculta ac deserta vinea aflerre consuevit. Tale quid et Nathan propheta ad David missus loquitur (II Reg. XII), et interrogat cum per parabolam, ut dum de alio judicat, de se promat sententiam. Ergo et hic populus interrogatur quasi de vinea, ut contra se ipse respondeat. Hunc locum in Evangelio plenius Salvator exsequitur (Matth.