Latin
56.633 to 56.652
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.633-652
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia sequitur: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem, boc in illa captivitate intelligi non potest. Siquidem et Jeremias capta jam urbe prophetavit in populo; et Ezechiel, Daniel quoque et tres pueri, vel prophetasse, vel mirabilia signa eliam in captivitate fecisse narrantur, et postea Aggaeus et Zacharias futura dixerunt in consolationem populi servientis. Tollitur autein Dei auxilium ab his qui indigni sunt: ut quia non senserant Deum per beneficia, sentiant per supplicia. Vel ideo truculenta quædam et aspera cOmminatur, ut conversi ad pœnitentiam, imminentia tormenta devitent. Verbum Hebraicum SAITH omnes voce simili spinas interpretati sunt. Si ergo Saith in praesenti loco spinae dicuntur juxta Aquilam et Tbeodotionem et LXX, respondeant quolnodo supra Busim non labruscas, sed spinas transtulerunt. <Et nubibus mandabo ne pluant super eam irabrem. >Istæ sunt nubes quas eduxit 72 Dominus ab extremo terrae, de quibus et in psalulo legimus: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6). Hæ nubes, quoniam sub Elia omnes idololatræ erant, tribus annis et sex mensibus super terram Israel non pluerunt (III Reg. XVIII). Quod quidem non solum de prophetis, sed de apostolis possumus intelligere, quod post passionem Domini nec prophetas, nec apostolos habueruui Judaei, ne pro uvis afferrent spinas, sed pro sterilitate et ariditate sua precarentur eum, qui potest imbres præbere virtutum. Unde et in Levitico loquitur ad eos: Poltam cœlum vobis ferreum, et terram aneam (Levit. XXVI, 19). Et in Deuteronomio *Erit cœlum super caput tuum œneum, ei terra subter te ferrea. Et rursum, Dabit Dominus pluviam terræ tuæ. 3 Et, Cinis de caelo descendet super te, donec eradicet te, et deleat (Deut. XXVIII, 23, 24); quia terra quae frequenter super se venientem suscipit pluviam, et nun facit segetem, sed spinas et tribulos, reproba est ct maledictionis proxima, cujus finis combustio est.