Latin
56.616 to 56.632
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 56.616-632
Unproofread scanNot analysed yet
XXI),. et quod hic praetermissum est, Scribas et Pharisaeos interrogat. In Isaia euim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sint indicatur; sed tantum de vinea sermo est: ibi autem quasi alia sit vinea et alii agricolæ, sic de populo loquitur et magistris, ut malos male perdat, et vineam aliis agricolis locet, signiticans apostolos et eoa qui apostolis successuri sunt. Nec vero ταυτολοϒία est, ut plerique aestimant, in eo quod ait: An quod exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas f Supra enim apud se 71 tacitus loquitur, hic auletn quod cogitaverat, I alios interrogat. (Vers. 5, 6.) i Ei nunc ostendam vobis quid ogo faciam viueæ meæ: Auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. £t ponam eam desertam; non putabitur, et uon fodietur; et ascendent' super eam vepres et spinae. »Provocavi, inquit, vos supra,o habitatores Jerusalem, et viri tribus Judæ, ut judicaretis inter meet vineam meam, et interrogavi, ut diceretis quid debuerim facere quod non fecerim. Et quia juxta evangelicam parabolam non vultis respondere quod sciscitor, ego mihi respondebo ipse pro vobis, indicans quid faclurus sim. Quoniam feci vine-e meæ cuncta quae debui, et pro uvis attulit labruscas, auferam universa quae dederam. Tollam angelorum auxilia, de quibus in Psalmis scriptum est: Circumdat angelus Domini in circuitu timentium eum, et liberabit eos (PS. XXXIII, 8 ); et diripietur ab adversariis. Destruam muros, et inimicis geniibus subjacebit, eritque deserta et non putabitur in aeternum, nec fodietur, ut redigatur in vepres, et ascendent in ea spinae. Hæc autem sub metraphora vineae de Jerusalem atque Judææ dicuntur solitudine, quod pierique Judæorum putant sub Babyloniis accidisse: quod et nos ex parte facium negare non possumus.