Latin
59 to 60
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 59-60
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) <Quoniam circuibit clamor terminum Moab, usque ad Agallim ululatus Cis, et usque ad puteum Elim clamor cjus. »Eadem prope omnia et Jeremias scribit. Sunt autem urbes, et loca Moabitarum, in quibus clamor, et ejulatio captivi populi describitur. (Vers. 9.) «Quia aquæ Dibon repletae sunt sanguine. Ubi prius crat luxuria propter irriguos agros, ♦l fontes jugiter emanantes, ibi præ multitudine interfectorum nivi sanguinis fluent.