Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 61
Unproofread scanNot analysed yet
«Ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. »Ne quis Scriptoris vitium putet, et errorem emendare dum vult, faciat, una urbs ct per M, et per B, litteram scribitur: e quibus Dimon silentium interpretantur; Dibon, fluens. Indito utroque nomine propter laticcs qui tacite fluant, usque hodie indifferenter ct Dimon et Dibon hoc oppidulum dicitur. Quod autem an: Ponam super Dibon additamenta, et quæstionem facere videbatur, quid esse I, sequenti versiculo demonstravit dicens: His qui fugeriut de Moab leonem, ct retiquiis terræ: ut etiam qui fuga lapsi sunt, a bestiis consumantur. Quanquam et per metaphoram leonem, regem hostium possumus intelligere, ut potentiam ejus quasi rugitum nemo possit cvadere.