Latin
6.25 to 6.50
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.25-50
Unproofread scanNot analysed yet
Dicite, inquit, nobis vel præterita, vel futura, et ex rerum eventihus vestram potentiam demonstrate. Hoc autcm significat, quod post adventum Christi omnia idola conticucrint; ubi Apollo Delphicus, et Loxias, Deliusque, ct Clarius, et colera idola, futurorum scientiam pollicentia, quæ reges potentissimus deceperunt? Cur de Christo nihil potuere prædicere; nihil de apostolis ejus; nihil de ruinis et abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere prædicere, quomodo aliena, vel mala, vel bona potuerunt [Al. potuerint] nuntiare? Quod si aliquisdixerit, multa ab idolis esse prædicta, hoc sciendum quod semper mendacium junxerint veritati, «t sic sententias temperarint, ut sen boni seu mali quid. accidisset, utrumque posset intelligi. Ut est illud Pynhi regis Epirotarum; Aio te ■,Æacida, Romanos vincere posse. Et Croesi: Crœsus transgressus Halyn maxima regna perdet. Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quo! nec bene possint facere, nec male. Non quo idola, vel daemones assidentes idolis, mala s; rpe non fecerint; sed quo nisi concessa cis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint. Denique in Evangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem (Matth. VIII). Et in Job legimus, absque Donnini jussione, eum (diabolum) viri sancti ne jumenta quidem et possessioncs valuisse disperdere (Job 1). Nec mirum hoc de Deo, cum etiam apostolus Paulus tradat quosdam Satanæ, ut discant nou blasphemare (1 Tim. i). Sivc hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nuc praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non lam ipsa quam ille qni ea colat, abominatione condignus sit. Idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os hubent, et non loquentur (Psal. CXIII,4, 5) Qucnundo ergo possunt scire et nuntiare ventura.