Latin
6.29 to 6.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.29-43
Unproofread scanNot analysed yet
Iste lapis vere et secundo appellatur lapis, sicut ct in Levitico, humo, homo bis dicitur et angularis lapis, quia circumcisionis et gentium populos copulavit, de quo et in Psalmo dicitur: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus estin caput anguli (Psal. CXVII, 22). Isti sunt autem aedificantes et cæmentafii, qui nunc appellantur viri illusores et principes populi qui est in Jerusalem. De hoc lapide et in Daniele legimus, quod excisus sit de inonte sine manibus, ct impleverit universum orbem (Dan. n): eo quod divini germinis dispensa lio humanum corpus assumpserit, et habitaverit in eo plenitido Divinitatis corporaliter. Super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, Christus ædificavit Ecdc siam, et firmo, juxta Hebraicum, fundavit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, sive, juxta Hebraicum, non festinet: ne videlicet tardus ei Christi videatur adventus. Si enim tardaverit juxta Habacuc, nemo desperet: quia veniens vcniet, et sua promissa complebit (Habac. n). Promittit quoque Deus ponere se in eo judicium pon deris: Neque enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium tradidit Filio (Joan. v, 22). Et justitiam sive misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et justitiam ac misericordiam alterutro temperet, juxta iMud quod ct in Psalniis legimus: Misericordia et veritas obtiaverunt sibi: justitia et pax densculatæ sunt se (Psa/. LXXXIV, it). Spem quoque ait vestram a'que mendacium, id cst, diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subvertet. Et prolectionem, sub qua vos tutos fore arbitrabamini, tempestas valida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et fœdus quod habebaris cum morte et cum inferno, hoc est, cmn diabolo, pereat in æternum. Et flagellum sive tempestas, de quo dixeratis: Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: veniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est, omnia tormenta patiemini, quae vos putabatis desperationis animo nequaquam esso passuros.