Latin
6.44 to 6.66
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 6.44-66
Unproofread scanNot analysed yet
Semper enim irruet vobis, et tam in prosperis quam in adversis iram Domini sentietis, et mors vos sæva populabitur. Quid dicam de pœnis? Pœnarum sola formido et tormentorum metus vos corriget ad salutem, et mala vestra intelligere faciet. Cumque vexati fueritis, tunc scietis prophetas' meus vera dixisse. Quodque seqnitur: Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in Apostolo legimus: Non potes ris calicem Domini biberet et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini esse participes, et mensæ idolorum (I Cor. x, 20,21); et alibi; Quæ participatie justiticæ cum iniquitate? Quæ societas luci ad tenebras? Quæ conventio Christi ad Belial? Quæ pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cuna idolis (ll Cor. VI, 14-16)? Loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulteræ dicit uxori; Unus lectulus ine et adulterum tecum capere non potest, et pallium breve maritum et moechum cooperire non praevalet. igitur Jerusalenl, ad 'luam et in Ezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis (Ezech. xvi), et quam in Osee principio scortum vocat et adulteram (Osee. III)si vis mcis complexibus copulari, abjice idola: si servieris idolis, me habere non poteris. Hoc juxta Ilebraicum. Porro quod in LXX legitur: Discite a. tlire qui tribulati estis: Non possumus pugnare, ipti autem infirmi sumus ut congregemur 1, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copulctur, penitus ignoro. Nisi forte ad principes populi loquatur sermo divinus, et hortetur cos, ut spem habeant in Deo, et non in morte atque inferno, et discant audire vaticinia prophetarum; illique respondeantse pro infirmitate virium adversus contrarias potestates pugnare nou posse, nec inter Dei populum congregari.