Latin
7.1 to 7.23
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.1-2-23
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6). «Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi I hoc labia tua, et anferelur iniquitas tua. et peccatum tuum mundabitur. >Volavit, vel missus est unus de Seraphim, qui interpretatur incendens, nt Prophetae labia purgaret immunda, et pruna vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. Multi autem putant, duos esse Seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de plurihus possint singuli clamare ad singulos; et LXX editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt, Seraphim stabant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non In circuim, sud ex utraque parte dixissent. Et hoc convenit angelorum multitudini, quoe in Dei ministerium praeparata est. Seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari Seraph, sicut Cherubim, et Cherub. Quod autem altare sub quo animæ martyrum sunt, videantur in cœlo, et Joannes in Apocalypsi loquitur (Apoc. vi), et calculus iste qui a solis LXX ἄνθαξ, id est, carbunculus est interpretatus [Al. interpretatur] potest nou carbonem significare, vel prunam, ut pterique exisiimant, sed ἄνθραϰα, id est, carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur. Ex quo intelligimus altare Dei plenuin esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus: Carbones succensi sunt ab eo (Psal. lVII, 9). Et de ipso Domino dicitur, quod ignis consumens sit. Et Salvator in Evangelio: Ignem veni mittere super terram (Luc. in, 49): ut baptizaret in Spiritu sancto, et igni. Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit (I Cor. m). Et qui salvandus est, sic salvabilur, quasi per ignem transierit. Et hoc notandum, quod ad Jeremiam, cui dictum est: Prius quam te formarem in utero novi te, et in vulva matria tuæ sanctificavi te, quia labia non 95 habebat immunda, sed tantum dixerat: Nescio loqui, quia juvenis sum, extendit ipse Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et dixit: Ecce dedi sermones meos in os tuum (Jerem.