Latin
7.24 to 7.30
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.24-2-30
Unproofread scanNot analysed yet
I, 5, 6,9). Porro ad Isaiam qui dixerat: Vir pollutus labiis ego sum, et in medio pupuli pollula labia habentis ego hubito, non Dei anus porrigitur, sed Seraphim niitlitur a Deo, vel volat propria voluntate, quia huic officio mancipatus est; et in manu sua tenet calculum, quem juxta LXX et TheoJolionem, forcipe: junia Aquilam, et Symmachum, qui Hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est, MALCAIH (),ut tangeret os ejus, et pristina delicta purgaret. Manus autem, et a Deo et Seraphim mittitur, utPropheta sui corporis membrum videns, tactu non terreatur externo. Quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant, quae inter se Spiritus sancii unione sociantur. Quia vero sedens Dominus introducitur, et sedens in Templo est et domus impleta fumo, ut Judaei putant, thymiamatis, consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus (Exod. XXXVII).