Latin
7.1 to 7.24
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.1-6-24
Unproofread scanNot analysed yet
(VerR. 6.) t Levate in cœlos oculos vestros, ct Videte sub terram deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, ct terra sicut vestimentum atteretur: et habitatoresejus sicut hæc interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. »LXX: <Levate in caelum oculos vestros, et inspicite terram deorsum, qnoniam cœlum sicut fumus firmatum est. Terra autem sicut vescimentum veterascet, et habitatores cjus sicut haM morientur. Salutare autem meum in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.» Hoc est quod Dominus loquitur in Evangelio: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non præteribunt (M atth XXIV, 35 ). Et David in Psalmo canit: A principio tu, Domine, terram (undasli, et opera manuum tuarum sunt cœli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut pallium involves eos, et mutabuntur (Psal. CI, 26, 27). Ex quo ostenditur, perditionem cœlorum non interitum sonare, sed mutationem in melius. De qnibus dicitur: Erit cœlum novum, et terra nova:quæ ego (tJciarn permanere in conspectu meo (Apoc. XXI, 1). Si enim de sanctis scriptum est: Omnes quidem. dormiemus, aed non omnes immutabimur t (1 Cor. xv, 51 ); et in quatuor Psalmorum titulis legitur: Pro Iris qui immutabuntur: quanto magis hoc de cœlo ac sole stellisque credendum est, quando lunasolis lumen accipiet et sol septuplo fulgore rutilabit? Unde et omnis creatura congemiscit et parturit, exspectans revelationem filiorumDei, lIt mutetur in melius (Rom. VIII). Et non solum ani mæ hominum, quae immortales sunt: sed et cur. pora commutentur in glorificatam substantiam. Oportet enim corruptivumhoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem (7 Cor. xv, 53). Cnm amem cœlumveterascat et terra, consequenter et ea quæ coeli circulo continentur, et homines, qui sunt habitatores terrae, sicut haec morientur: nonin interitum sui, sed in abolitionem2 vilitatis antiquæ, et innovationem futurae gloriæ;