Latin
7.25 to 7.52
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.25-52
Unproofread scanNot analysed yet
quando fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43); et abeuntibus præteritis alqup. antiquis, facta fuerint omnia nova. Quidam perire et veterascere, pro abolitione et morte accipiunt. Juxta illud quod in catholica Epistola legimus: Cœli qui nunc sunt et terra, eodem verba reservata sunt igni. Et iterum: E/ementa ardentia solventur IIPetr. III,7, 10). Quæ quidem et philosophorum mundi opinio est, omnia quæ cernimus igni peritura. Unde et Apostolus: Pertransit, ait, figura mundi hujus (I Cor. VII, 32), non contemplantibus nobis, ea quœ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna (II Cor. IV, i 8). Tale quid et Joannes apostolus scribit: Mundus pertransit, et desiderium ejus (1 Joan. II, 17). Et in Hebraico dicitur; Caeli sicut fumus liquescent. Sive juxta Aquilam et Symmachum, comminuentur in nihili,et in salis modum conterentur et evanescent, quorum prior dixit, ἠλίσθησαν3; alter, ἁλίσουσιν; quod a comminutione et deliquio salis ἐτυμολογίαν trahere manifestum est. Pro quo miror quid dicere voluerint Septuaginta, cælum sicut fumus firmatum est:si enim firmitas pro robore accipitur, quomodo fumoquod firmum est comparatur? Nist forsitan possumus hoc dicere, quod omnis caelorum firmitas et fobur et fortitudo, vento! nanissimo et fumo, qui in auras solvitur, coaequetur juxta Ecclesiasten: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Illudque dicendum. quod si caelum et terra peribuut atque veterascent, qua consequentia babitatores ejus sicut ista moriantur atque diapereant; cum animas esso perpeloas, et resurrectura corpora noverimus? Ex quo perspicuum est, cœlum et terram non perire, et in nihili redigi; sed in melius commutari.