Latin
7.20 to 7.39
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.20-2-39
Unproofread scanNot analysed yet
Juxta Hebraicum finita priore prophetia, de his qui in Ægyptum descendebant; nunc a'terins vaticinationis elordinm est, de adventu scilicet Cbristi et apostolorum ejus. Iste enim rex regnabit juste: non accipiens personam in judicio, et principes illius cum ventate praeerunt, causas, non homines considerantes. Et quicunque sub ejus umbraculo fuerit, sic tutus erit in tribulationibus et angustiis, et in mundi istius tempestate, quomodo qui ventumne' turbinem fugiens, se tuto abscouut loco; et qui purissimos fontes invenit in deserto; et qui in vehementi aestu solis ardore cuncta torrente, sub proeminenti saxo requieverit. Ubi nos diximus: Sicul rivi aquarum in sili, Septuaginta transtulerunt: Et apparebit in Sion quasi fluvius currens. Verbum cui. . . Hebraicum, de quo supra disputavimus, BASAION (),quod dicitur in siti, sive in siccitate, et in invio, Septuaginta et Theodotio in Sion interpretati suut: pro SAION. idest, siti, gentes SION, quae eisdem litteris scribitur. Cuin argo Christus regnaverit, et principes ejus præfderiut in judicio, non caligabunt oculi credentium 1, et aures audientium diligenter attendent, quae prius surdae erant, et cor quondam stultorum intelliget scientiam, et lingua balbutientium atque mutorum, quæ Christum sonare Bon poterat, pleno apertoque sermone Dominum confitebitur. Non vocabitur ultra is qui stultus est, princeps. Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus saeculi (1 Cor. 1). Neque fraudulentus doctor atque perversus appellabitur magnus in populis: Scribae videlicet et Pharisæi, quibus Dominus loquebatur: Stulti et cæci, quid majus eat aurum an templum quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17). Fatuus enim fatua loquetur, pro quo in Hebraico scriptum est: NABAL NA- BALA IDABBER (). Hoc dicimus, ut verba Abigail exponamus, dicentis de Nabal Carmelio: Secundum nomen suum insipiens est (1 Reg. xxv, 25). Vere enitI fatuus fatua loquetur, et cor ejus perficiet iniquitatem, qui ibi tiinuit ubi non ent timor, et abutebatur stultitia pro sapientia, dicens: Hic si ex Deo essel, non solveret Sabbatum (Juan.