Latin
7.40 to 7.66
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.40-66
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 16). Quod usque hodie facit magister synagogarum, ut perficiat simulationem, pro qua in Hebraico scribitur ONEPH (),id est, ὑπόϰρισιϕ. Unde sæpius ad Pharisaeos dicitur: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ (Matth. XXIII, 14). Et loquatur, inquit, ad Dominum fraudulenter: Magister, scimus quia ex Deo es, et quod ad te non pertinet de hominibus, licet censum dari Cæsari, an non (Matth. XIII, 16, 17). Qui vacuefaciunt animas esurientis populi, et potum auferunt sitientibus turbis, nec ipsi intrantes, nec alios intrare patientes. Fraudulenti enim doctoris et principis omnia vasa ct arma [Al. amara ]suut pessima; qui concinat dolos ad perdendos simplices in sermone mendacii, dicens ad deceptum populum: Scrutare et vide, quoniam propheta de Galilæa non surget 1 At. resurget 1 (Joan. VII, 52). Cum loqueretur ait eos pauper I judicium, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII). Vere enim judi. . cium eis Christus, et justitiam loquebatur, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi: si aurem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. x, 37. 38). Iste pauper qui loquitur judicium, princeps et Dominus, ea quae principe digna sunt cogitabit, dicens: Non reni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. xv, 24). Et sollicitus erit pro infidelibus salvare cupiens non credentes; ct stabit super duces suos apostolos, quorum a I unum loquitur: Tu autem honio unanimis, dux meus et notus meus (Psal. LIV, 14). IIc juxta Hebraicum, a quo LXX non solum verbis, sed et sensibus in plerisque discordant. Cum enim rex justus regnaverit, et principes illius imperaverint cum judicio, erit homo abscondens sermones suos, homo qui per naturam Deus est, ct abscondet sermones suos, loquens eis in parabolis (Matth. XX. XII, XXIII, xxiv et XXV).