Latin
7.497 to 7.514
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.497-514
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et ipsa folia et poma verborum nunc apud cos esse cessarunt hortus qnoque irriguus, id est, scientia Scripturarum, sive paradisus diversarum arborum, qui absque gratia spirituali est, nec olera quidem aflert, de quibus Apostolus loquitur: Qui infirmus est, olera manducet (Rom. xtv, 2): et siccatis radicibus, omnis viror in ariditatem versus est, ac squalorem. (Vers. 31.) <Et erit fortitudo vestra ut favilla stupæ. >Pro favilla, ἑποτίναγμα interpretatus cst Symmachus: quando stupa pectitur, et quidquid sordiutn habet, projicitur. Omnis igitur fortitudo et superbia peccatorum et sceleratorum Israel, qui del'eliquerunt Dominum, ct idcirco consumpti sunt: et sacrificaverunt idolis, et erubescent in hortis, 30 quos elegerunt; redigentur in purgamenta stupæ, qiuc lcvi vorantur incendio. Squitur enim: Et opus ejus, iri est, fortitudinis vestræ sive idololatriæ, in qua erraveratis, parvula scintilla consumet. «Et succendetur utrumque simul: et non erit qui exstinguat. »Et scientia videlicet Judæorum, et omnia opera quæ faciunt, sive et idolum et Jerusalem, in qua idolum fuit: et succendente Domino, nullus exstinguere poterit. Quae omnia de contrariis quoque dogmatibus accipere possumus: quod et magistri et discipuli pariter pereant, et omne opus eoruni ignis pabulum sii. (Cap. II. —Vers. 1.) «Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super Judam ct Jerusalem. >Et in priori Visione, quam jam exposuimus, ubi LXX interpretati suut, quam vidit contra I Judceam et contra Jerusalem, in Hebraico I scriptum est AL JUDA UJERUSALEM ():et in hac quæ secunda est, in Hebraico similiter continetur. Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra Judæam et Jerusalem, et in hac de Judaea et de Jerusa/em; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae et civitas meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis quam verbum inlerpretati sunt: et hic quia statim prospera promittuntur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in summitate mon'ian. ,non contra Judæam et Jerusalem, sed de Judsca et Jerusalem prophetiam intellexerunt: cum et in illa legerimus post comminationem prospera: Restituam judices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis;