Latin
7.515 to 7.531
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.515-531
Unproofread scanNot analysed yet
et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio. Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem et ab Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aqua, et reliqua. Ergo juxta Hebraicum et in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Annos, de Juda et Jerusalem intelligendum est: non contra Judæam et Jerusalem: vel pro Juda et Jerusalem, ut Symmachus transtulit: sed absolule, de 31 Juda et Jerusalom, in quo possunt et læta et tristia contineri. Et hoc considerandum, quia ibi visionem videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum: et in illa Judxis comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punlto Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget. (Vers. 2.) «Et erit in novissimis dicbus praeparatus mons domus Domini in vertite morrtium. i Novissimos dies et in Genesi legimus, quod, vocante Jacob f:lios suos atque dicente: Venite ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1): postea ad Judam, de cujus semine ortus Christus, dixerit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua Joannes Apostolus loquitur: Filioli mei, novissima hora est (11 Joan. I, 18); in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et replevit omnem terram: a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur vulneratus (Ezech. VIII, 16, secundum LXX). Hic mons in domo Donnini est, quam Propheta suspirat, dicens:' Unum petivi a Domino, hoc requiram: at inhabitem in domo Domini, omnes dies vitæ meæ (Psal. XXVI, 4); et de qua Paulus scribit ad Timotheum: Sin autem tarduvero, ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quas est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis (1 Tim.