Latin
7.57 to 7.77
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.57-77
Unproofread scanNot analysed yet
XVI, 18). Quam civitatem qui meruerit intrare, gaudeos loquitur Domino: Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit cam in æternum (Psal. loro dicitur: Hic ædificabit civitatem meam et reducet captivitatem populi mei (Isa. XLV, 13). De natura autem duodecim lapidum alqne gemrnarurn, non est hujus temporis dicere, scripserint et Latinorum. cum et Græcorum plurimi E quibus duos tantum no- Iuinabo, virum sanctae et venerabilis memoriae episcopum Epiphanium, qui insigne nobis ingenit et eruditionis suae reliquit voluwen, quod inscripsit Περὶ λὶθων,, et Plinium secundum, eumdem apud Latinos oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo Naturalis Historiæ tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapidum atque gemmarum disputatione complevit. Hi duodecim lapides scribuntur per ordinem in Exodo et in Ezechiel, id est έν τψ̅ λογεlψ [mss. in logio] pontificis,et in corona atque diademate principis Tyri. Dicamus primum de Exodo: Quatuor ordines intexti erant lapidum. Ordo primus habuit lapidem sardium, topazium, smaragdum. Ordo secundus, carbunculum sapphirum, jaspidem. Ordo tert us, ligirium 1, achatem, amethystum. Ordo quartus, chrysolithum, beryllum, onychium, auro circundatos; et inscripti erant ex nominibus duodecim tribuum filiorum Israel (Exod. XlVIII, 17-21). In quo notandum quod secundus ordo lapidum eUam in praesenti Scriptura sit positus, carbunculus, sapphirus, et jaspis. Necdum enim perfecta retinemus, nec ad prima pervenirous, qnia nunc per speculum videmus in ænigmate. Porro in Ezechiel sic scriptum reperimus: Tu es signaculum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide primo indutus es, sardio, topazio, et smaragdo, carbunculo et sappiro et jaspide argento quoque, et auro et lyncurio, et achate, et mathusto et chrysolitho, et berillo, et onychino; auroque replesti thesauros tuos et apothecas2 tuas in te. A qua die conditus es, cum Cherubim posui te in monte sancto meo;