Latin
7.78 to 7.98
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.78-98
Unproofread scanNot analysed yet
fuisti in medio lapidum ignitorum, immaculatus in diebus tuis ex quo conditus es, donec inventæ sunt in te iniquitates tuæ (Ezech. XXXVIII, 12 et seqq.) ,Quis enim tam stultus et vecordis ingenii, ut in paradiso Dei, positum principem Tyri, quemcunque illum esse crediderit, Et conditum inter Cherubim et inter igneos lapides conversatum (quos haud dubie angelos intelligimus caelestesque virtutes), putet fuisse eum, qui terrenis lapidibus ornatus sit, et habuerit similitudinem et signaculum 9 De natura igitur omnium lapidum, et per partes singulornm, non est hujus temporis dicere; neqne enim sen1per dicenda sunt omnia. Nunc tantum de carbunculo, sapphiro et jaspide disseramus. Carbunculus qui paratur, sive per ordinem sternitnr. videtur mihi ignitus sermo doctrinæ, qui fugato errore tenebrarum, illuminat corda credentitun. Hie est quem nnus de Seraphim tulit forcipe comprehensum, ad Isaiæ labia purganda (Isa. VI); qui nascitur, juTta Gene- Mos fidem, in terra Evila, ubi est aurnm optimum (Gen. II), lapisque carbunculus 2, et prasinus. Porro sapphirus, qui ponitur in fundamentis, caeli habet similitudinem, et supra nos aeris: qui talis est, ut possit illud Aristophanicum dicere cnm Socrate, 'ΑέροϬατω̃ ϰαὶ περιϕρονω̃ τὸν η̃λιον, quod nos in Latinum sermonem vertere possumus, Scando aerem, solemque despicio (Vide Suidam ill περιϕρονει̃ν). Sive cum Paulo apostolo: Nostra autem conversatio in caelia eat (Philipp. III, 20). Ezechielis quoque Scriptura commemorat, quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat sinlililudineln. et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis. Sed et propugnacula url; is Dominicæ, hoc est murorum maenia jaspide roborantur. qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere atque convincere, et mendacium subjicere veritati (Euth. I; I Cor. xo). Qui ergo in disputando fortissimus est, et sanctarum Scripturarum testimoniis roboratus, iste propugnAculum Ecclesiæ est.