Latin
7.99 to 7.124
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 7.99-124
Unproofread scanNot analysed yet
Jaspidum multa sunt genera; alius est enim smaragdi habens similitudinem 4, qui reperitur in fontibus Thermodontis fluminis, et vocatur Grammatias I, qoo omnia phantasmata fugari autumant. Alius viridior mari, et tinctus quasi floribus; hunc in Phrygiae monte Ilia, et in profundissimis specubus ejus nasci rererunt. Aliam vero juxta Iberos, Hyrcanosque et mare Caspium reperiri, et præcipue juxta lacum Neusin I. Eat et alius jaspis nivi et spumae marinorum fluctuum shnilis, et elementer quasi mixto cruore subrutilans. line diximus ut universas gratias spiritua. les in Ecclesiæ propugnaculis cognoscamus; quas qui habueril, vanos timores fugat, et potest cum sponsa dicere: Fratruelis meus candidu, et rubicundua (Cant. v, 10). Portæ autem istius civitatis de lapide sunt crystallo, qui scalpitur variis modis, quo lapide nihil purius est. Deuique vehementissimis Alpium frigoribus, ct inaccessis soli speluncis, concrescere aquæ dicuntur in crystallum, eL tactu quideni lapideln, visu aquam esse. rer quem ostenditur, eus qui in foribus Ecclesiæ sunt, nulla debere sorde maculari, sca fidei esse purissimæ, et dicere cum Propheta: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII, 104). Et illud aucJire, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v. 8). Mun autem civitatis, sive termini et περίολος, lapidibus electis exstruuntur, quos reliquos lapides intelligere possumus, et omnes filios ejus esse doctos, sive discipulos Dei: quo testimonio Dominus utitur in Evaogelio Joannis, dicens: Nenio potest ad Me venire, nisi Pater meus qui misit me, traxerit eum, et omnis qui audierit et didicerit a Patre, venit ad me (Joan. VI, 44, 45). Et post paululum, scriptum est in prophetis: Erunt omnes docti a Deo (Isa. LIV. 13; Joan. vi, 43). Qui et per Jeremiam loquitur: Lana leges meas in mentibus corum, et super cor illorum scribam ea. ; et nequaquam ultra docebunt singuli proximos suos et fratres dicentes: Cognoace Dommum, Sed omnes scient me a minimo usque ad maximum.