Latin
75.232 to 75.251
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.232-251
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI, 4, 5). Inter vinum et siceram juxta anagogen boc esse arbitror, quod vinum e pluribus una perturbatio est, verbi gratia, libidinis, avaritiæ, gulae, et invidiae. Sicera 84 autem, id est, ebrietas, omnes in se vitiorum continet passiones, quas rectius Latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis evertam, et ebrios faciant nescire quid agana. Qui ergo praesunt, plurimum debent carere vitiis, et maiine ira, quae furori proxima est, ne quanto plus possint, lanto amplius subjectis noceant. Miscet siceraA) qui cum ebrietate plenus sit, ad decipiendos homines, umbras quasdam et hnaghies simulat se habere virtutum. (Vers. 23.) <Qui justificatis impium pro muneribas, et justitiam justi aufertis ab eo. >Et hæc pars vitiorum est vineæ, quae pro uvis fecit labruseas et exspectante Domnino, ut faceret judicium, fecit iniquitatem, justificaus impium pro muneribus, et non causas, sed dona considerans, quæexca; cant etiam oculos sapientium (Deut. xvi, 19). Unde cavendum est, ne inebriemur vino, in quo est luxurla (Ephes. v), et nudentur femora turpitudinis nostræ (Gen. IX), et adulemur impiis pro muneribus, et jnstitiam justi pro inopia despiciamus. Quod et in Epistola Jacobi praecipitur: ne honorantes impios divites, et despicientes sanctos pauperes, fiamus judices iuiquitalis. (Vers. 24.) . Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et sermonem sancti Israel blasphemaverunt.» Propter superiores causas superbiae, et ebrietatis, et avaritiæ, quia pro uvis attulerunt spinas, et renum, ligna, stipulam, arsurosque vepres; ideo radix malitiæ eorum redigetur in favillam, et omnis flos et pulchritudo divitiarum et corporis pulveri comparabitur. Nun enim solum ista fecerunt, sed his gradibus pervenerunt ad blasphemiam, ut tegem Domini non reciperent, et sermonemSancti Israel blasphemarent;