Latin
75.252 to 75.257
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 75.252-257
Unproofread scanNot analysed yet
de quibus supra legimus: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II 5). Potest radix in malis cogitationibus accipi, frucius autem et germen in malis operibus alque sermonibus, ut quod in radice latet, monstretur in germine: quae utraque Domini incendio vorabuntur. Unde et Apostolus (Hebr. XII), radicem amaritudinis malorum, sursum loquitu; germinantem.