Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 78
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 4.) «Et erit in die illa, attenuabitur gloria Jacob, et pingues carnes ejus marcescent. Quando, inquit, Damascus capta fuerit, et civitas esse desierit, et talis eam gloria coronaverit, qualis coro. navit Israel, id est, decem tribus: tunc omne praesidium, et pinguissimae carnes, et refugium emarcescet Jacob: nequaquam enim habebit, quibus juncUs vastet Jerusalem. Legimus supra quod ascenderit Rasin rex Syriæ et Phacee Filius Romeliae, rex Israel, in Jerusalem, ad praeliandum contra earn: nuntiatumque sit domui David; Requievit Syria super Ephraim, de quibus Propheta loquitur ad Acbaz: Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium horum, in ira furoris Rasin regis Syriæ, et filii Romeliæ, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum Ephraim et filius Romeliæ.