Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 79
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 5, 6.) i Ei erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget: et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim. Et rehuquclur in eo sicut racemus, et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami, sivc quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israel. i Qui præsentem Damasci vastitatem sub Romano intelligunt regno haec de apostolis significata cuntendunt, quod quomodo pauce spicae et olivae remanere soleant in agro vel in arboribus, sic reliquiæ Israel salventur; maxime quia sequatur: In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israel respicient, id est, aJ Christum. Duas olivas, et tres, et quatuor, et quinque, quatuordecim apostolos interpretantur, id est, duodecim qui electi sunt, et tertiumdecimum Jacobum 1, qui appellatur frater Domini; Paulum quoque Apostolum vas electionis (Act. vn). Qui vero Assyriorum temporibus putant completa quae dicta sunt, hoc volunt intelligi, quod sub Assyria captivitate Damascus non sit omnino deleta, sed translatis quibusdam in Cyrenem, alia pars cultorum terrae dimissa sit, quae et ipsa postea Babylonio vastante deleta est: donec sub Macedonibus et Ptolemaeis I rursum instauraretur, et in adventu Cbristi esset quidem civitas, sed non tantæ potentiae quantae antea fuerat. Et est sensus: tam pauci remanebunt in Damasco, quam solent post messores paucae remanere spicae, quas in valle Rapbaita latissima ct potentissima solent pauperes legere: vel in olea paucæ olivae, quae diligentiam legentis evaserint.