Latin
Book 14
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vera. 7, 8.) «Audite me qui Icitis justum, populus [Vulg. addit meus]: lex mea in corde eorum. Nolitetimere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentun1, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea. Satus autem mea in sempiternum erit. et justitia mea in generationes generationum. »LXX: «Audite me qui scitis judicium, populus meus: cujus lex mea in corde eorum. Nolite timere opprobrium hominum, et contempta eorum ne vincamini. Sicut enim vestimentum consumetur tempore, et sicut lanae comedentur a tinea. Justitia autem mea in aeternum eril, et salu olea in generationes generationum. »Qui supra dixerat: Lex a me egredietur, et judicium meum in lucem genuum: nunc ad eosdem legem illus habent in cordibus loquitur, qui sciunt judicium ejus, et suis, ut omnia eum judicio faciant, et habeant tegent quam per Jeremiam Dominus pollicetur, dicens (Jerem. XXXI, 31 et seqq.) : Statuam testamentum novum, non juxta testamentum quo posupatribus eorum:aed statuam testamentum, dana leges meas in mentibus eurum: et super cor eorum scribam eas; et ero eorumDeus, et ipsi erunt populu, metra: ut nequaquam vivant juxta literam, sed juxta spiritum, instaurantes naturalem legem in cordibus suis, de qua scribit et Apostolus: Cum enim gentes, quæ non habent legem, naturaliter ea quæ legia sunt faciunt, isti legem non habeRle" sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opu, legia scriptum in cordibus suis (Rom. lit 14, 15). De qua lege significatur in Psalmo: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Lex Dei ejus in corde illius: et non supplantabuntur gressus ejus (PIal. XXXVI, 30, 31). Et quia sciebat spiritus prophetalis, multas persecutiones credentibus fore, exhorta tu eos ad Cortitudineln, imo ad contemptum eorum qui eos persecuturi sunt. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur: Nolite timere eoa gui occidunt corpus, aniMam autem non possunt occidere; aed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). Et in alio loco: Gaudete, cum omne malum dixerint adversum VOl mentientes (Matth. v, 12). Sicut enim vestimentum consumitur verme, vet tempore; et sicut lanæ a tinea devorantur: sic omne persecutorum oppro. hrium cum persecutoribus pertransibit. Unde et apostoli gloriabantur, qnod digni essent habiti pro Domino pati contumelias (Act. v). Gloriabantur autem, quia salus et justitia Domini, qni eis victoriam et praemia repromiserat, ici est, Dominus atque Salvator, permaneat in æternum, sive in utraque generatione prioris populi et posterioris, qui adventum illius receperunt, de qno et supra dicitur: Prope eat justus meus, egressus est salvator meus.