Latin
8.21 to 8.38
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
seraique triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, juxta varietatem terrae et temporum; neque enim simul omnia seminantur. Pro farre quod Græci ζέαν vocant, quidam viciam intelligunt a. Ipsumque agricolam, id est, satorem erudit Deus naturaliter judicio SilO, et docet illum ut scia, quam cui sementi culturam adhibeat. Denique cum melendi tempus advenerit, gith et cyminum, quæ infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quæ in serrarum similitudinem ferreae, circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed virga excutiuntur et baculo, quas vulgo flagella dicuntur. Panis autem, idest, triticum de quo efficiturpanis, rotis ferreis teritur, et omnis ejus stipula comminuitur in paleas. Verumtamen non semper vexatur ct teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in Hebraico dicitur equis earum: ut quia ungulas rotarum dixerat, metaphoram servaret in reliquis. Quidam volunt ex eo quod ungulas et equos nominavit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta 3S6 areis immillisoleant; sed non potcrat Scriptura dicere, quod Judaea provincia non habebat. Hocautem, id est, ut gith et cyminum virga excutanturet baculo; fi umentum hordeumque, ei far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpemum Dei judicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et justitiæ magniludinem moustrat in cunclis. Hæc παραϕραστιϰω̄ς diximus, ut facilius sensum pra quo ista dicuntur, possimus intelligere. Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miscretur; nune corripit, nunc defendit; id cst,'nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges motit, ct demessas in areis terit, orbemque suum gubernat ut volueritGith et cyminum, id est, omnes gentes quai nou receperunt ejus notitiam, nec Legis habuere præcepta, virga emendat et baculo; frumcntum autenr, id cst, populum Judaeorum magnis lorque bit suppliciis.