Latin
8.39 to 8.55
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 8.39-55
Unproofread scanNot analysed yet
Cui cuim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47); et in alio! oco scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI,7). Verumtamen non eos lorquebit in perpetuum. Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos do gentibus et Judxis interpretati sumus, alii exponunt super |opulo et sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die judicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis lorqueantur; et hoc Domini fiat judicio, qui ostendit in cunctis mirabile consiliuin suum et justitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis. Pro eo quod nos interpretati sumus; in virga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid volentes LXX transtulerunt; cyminum autem cum pane comeditur. Denique et veteres Græciæ interpretes Hlebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. Illud autem in quo nos juxta Hebraicum posuiinus: Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit illum rota plaustri, nee ungulis suis comminuet eum, LXX non juxta verbum, sed juxta sensum interpretati sunt: Neque enim ego in sempiternum irascar vobis, nec vox amaritudinis mece conculcabit vos: ostendentes futura peccatoribus, post tormenta, refrigeria, et hæc quasi portenta atque mirabilia egressa esse a Domino. Unde præcipitur peccatoribus qui postea puniendi suni,, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam, nequaquam vanam, ut a LXX additum est, sed absolute consolationem. Nunquam enim Deus praeciperet, ut exaltarent vatin consolationem suam, quae eis non erat profutura.