Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 86
Unproofread scanNot analysed yet
(Gap. XVIII. —Vers 1.) c Væ terrae cymbało alarum quae est trans flumina Æthiopiæ. »Verbum Hebraicum SELSEL (),quod Symmachus, sonitum,Theodotion, aves interpretati sunt 3, et nos in cymbalum vertimus. Aquila Gia umbram transtu- Id. Sed sciendum quod umbra SEL ()dicitur, hic autem syllaba ipsa geminatur. Ex quo possumus dictum intelligere: Vae terrae, quae in umbra alarum suarum pollicetur auxilium. Et eam Scriptura dicat: Qui habitat ire adjutont) Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur (PIal. XC, 1), pro qoo in Hebræo scriptum est, In umbra Omnipotentis commorabitur: ipsam Dei similitudinem habere se jactans, et in periculis constituta aliis suffragari repromittit. Significat autem sive No, Ægypti civitatem, quæ nunc Alexandria dicilnf, sive Ægyptum, in qna semper Jerusalem quasi super quasRatam arundinem innixa est, quæ confracta manum perrorat incumbents. Et est Lic ordo pulcherrimus: ut quomodo in priori Visione sermo propheticus Damasco minabatur, quod decem tribus in illa habuerint auxilium, misericordiam Dei rogantes; sic etiam nunc. Egypto vastitas prædicetur; ob cujus nuxilhun. Dei neglecta sit invocatio. Ipsa est enim terra, quae est trans flumina Æthiopiæ, id est, trans rivos Nili fluminis, quem de aEthiopia in Ægyptum fluere nemo dubilat. Potest Ægyptus alarum cymbalum, dici propter velocitatem frugum; velox quippe et concitus avium volatus reddit cymbali Itonitum. Quidam ex eo quod sequitur: Qni mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas. Romanum regnum intelligunt et omnem historiam referunt ad Vespasiani, et Titi tempora, a quibus Hierosolyma subversa est. Sed hoc fidei nostrae non convenit, ut minetur Dominos regono Romano, quare impiam gentem subverterit, et rursum in, montem Sion dicat munera deferenda, pisi forte et hæc spiritualiter in Ecclesia accipianlus.