Latin
Book 5
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 87
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 2.) e Qui mittit in mari legatos, et in vahis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non estalius, ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripucrunt flumina, terram ejus. »Apud Hebra'os et Ægyptus et Ægyptius et ÆgypLii, uno vocabulo nuncupantur MESRAiM (). Hoc dictum sit, no quis in verbo hæreat, cum pro genere feminino masculinum invenerit, id tSl, pro terra hominem, quia et nunc dicitur: Qui mittit in yMon legatos, hoc est, ipsa Mesraim, ipse Ægyptius, eo quod de Alexandria, quae tunc, ut diximus, No vocabatur, legati missi sunt Hierosolymam et in vasis papyri, id est, epistolis 1, sive navibus, saum illis auxilium promittentes, dixerint: Ite velociter ad Judæorum gentem convulsam, et Assyriorum impugnatione taceratam: ad populum quondam terribilem, qui Dei utebatur imperio, ad cujus potentiam nullus a'ius comparandus est; ad gentem, quæ Dei semper exspectabat auxilium, et nihilominus ab omnibus conculcatur; cnjus terram flumina, id est, diversi reges depopulati sunt. Alii autem putant, quod apostropha dirigatur ad Dominum, et eit sensus: 0 Deus, qni mittis in mare sæculi istius prophetas, et quasi per ePistolas navigantes, populum commoneOI, tuis imperas nuntiis: Ite veloCiter ad gentem meam laceratam atque convulsam, ad populum robustissimum, qui omnibu. quondam in circuito gentibus terrori tuit, qui semper Dei exspectavit auxilium. et pro peccatorum magnitudine, quod sperat, non merctur accipere; cujus diversarum genUum reges vastavere terram, et caetera quae seuuotur. Eusebius Cæsariensis historicam interpretationem titulo repromittens, diversis sensibus evagatur, cujus cum libros legerem, aliud multo reperit quam indice prominebat. Ubicunque enim eumhistoria defecerit, transit ad allegoriam, et ita separata consociat, ut mirer eum nova sermonis fabrica in unum corpus lapiden1 ferrumque conjungere. Hoc breviter admonui, nc quis: nos putet ex illius fontibus mutuasse quæ dicimus; nam et in praesenti caphulo adversum Judaeos et Hierosolymam dicit prophetiam dirigi, qnod in principio fidei Christianae aditotas gentes epistolas miserint, ne susciperent passionem Christi; et miserint usque ad Æthiopiam et Occidentalem plagan), totumque orbem hujus blasphemiae disseminatione compteverint.