Latin
9.1 to 9.15
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9. seqq.) «Et dixit: Vade, et dices populo huic: Auditu audite, et nolite intelligere, et vid. te visu et nolite cognoscere. Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, ct auribus audiar, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. i LXX hunc locnm ita interpretati sunt, ut evangelista Lucas in Apostolorum Actibus posuit: Cumque invicem non essent consentientes, haud dubium quin Judæi discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus eat per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum eat enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos (Act. XXVIII, 25 seqq.) . Quo antem hæc prophetia impleta sit tempore, ipse apostolus Paulus in consequentibus loquitur: Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc saluttre Dei, et ipsi audient fAct. XXVIII, 28). Unde et iii eisdem apostolorum Actis legimus, quod P aulus, et Barnabas Judaeis nolentibus credere, 97 dixennt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicatis aternæ tius, ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad estremum terræ (Act. XIII, 46, 47). Ergo secundum LXX facilis interpretatio est, quod Isaias propheta Domino imperante praedicat, quid populus sit facturus. In Hebraico difficultas est, quomodo ipse Deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et Dominum precetur et dicat: Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte vident oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur.