Latin
9.16 to 9.33
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.16-33
Unproofread scanNot analysed yet
Ac primum solvenda est illa quaestio, quæ nob objici potest: quare apostolus Paulus cum Hebræis disputans, non juxta Hebraicum, quod rectum esse cognoverat, sed juxta LXX sit locutus. Evangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiae tractatores medicinae artis luisse scientissimum, et magis Græcas litteras scisse quam Hebraeas. Unde et sermo ejus lam in Evangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior esi, ei sæcularcm redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebræis. Matthæus autem et Joannes, quorum alter Hebræo, aller Græco sermone Evangelia texuerunt, testimonia de Hebr. ico proferunt, ut est illud: Ex Egypto vocavi filium meuu (Ose. XI, i). Et: Quoniam Nazaræus vocabitur (Matth. II, 23). Et: Flumina de ventre ejus fluent aquæ vittæ (Joan. VII, 38). Et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10; Joan. xix, 37), et cætera his similia. Pauli quoque idcirco ad Hebræos Epistole contradicitur, quod ad Hebra? os scribens utatur testimoniis quai in Hebræis volumin bns non habentur. Quod si aliquis dixerit, Hebraeos libros postea a Judæis esse falsatos, audiat Origenem quid in octavo volumine Explanationum Isaiæ huic respondeat quaestiunculae, quod numquam Dominus, et apostoli, qui cætera crimina arguunt in Scribis et Pharisæis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris, et prædicationem apostolorum libros Hebræos fuisse falsatos, cachinnum tenere 98 non potero, ut Salvator, et evangelistæ, et apostoli ita testimonia protulerit, ut Judæi postea falsaturi erant. De præsenti autein loco hoc dicendum est, frustra nos ad LXX translationem confugere, ne blasphemum videatur esse quod juxta Hebraicum dicitur: Auditu audite, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere, cum hujusmodi testimonia, etiam in LXX Interpretibus reperiamus, ut est illud in Exodo quod ad Pharaonem dicitur: Propterea suscitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod.