Latin
9.26 to 9.39
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 9.26-39
Unproofread scanNot analysed yet
Visitatio enim erit cum tonitru, et commotione et voce magna, tempestas valida, et flamma ignis devorans. Et erunt quomodo videntis somnium nocte, divitiæ omnium gentium quae militaverunt contra Ariel, et omnes qui pugnaverunt contra Jerusalem, et universi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. Eruntque sicut qui in somnis esuriunt et comedunt: cumque surrexerint, vanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitict, et anima ejus frustra speravit: sic erunt divitiae omnium gentium quæ militaverunt contra montem Sion. »Pro eo quod nos interpretati sumus, væ, in Hebræo scriptum est 01 (),quod apud cos interdum vocativo casu dicitur, ut non plangat ariel, sed vocet; licet in praesenti loco pro planctu accipieudum sit. Ariel quoque interpretatur leo Dei; et pro civitate quam Aquila interpretatus est, ποείϰνην, hoc est, oppidulum, sive viculum, in Hebraeo legunt CABIATE (),quod proprie villam significat, et lingua Syra dicitur Cartha I, unde et villa silvarum appellatur CARIATH JARIM (). Denique et in superioribus (Ad cap. I, 21) ubi legimus: Quamodo facta eat meretrix civitas fidelia Sion? pro civitate, Cariath scribitur, id est, villa: quam nos ut translationem Aquilae exprimamus ad verbum, civitatulam possumus dicere. Igitur Ariel, id est, leo Dei, quondam fortissima vocatur Jerusalem: sive ut alii arbitrantur, templum et altare Dei quod erat in Jerusalem. Quodque sequitur: Quom expugnavit David, pro quo interpretatus est Symmachus, castrum David, et Theodotio, circumvallatio David, in Hebraeo legiturH ANA (),quod cruditissimus Hebraorum, habitaculum signilicare voluit I. Si igitur lcgerimus, quam expugnavit David, ad illud tempus refrramus, quando cepit David arcem Sion, repugnantibus caecis et claudis, et primus Joab domatum excelsa conscendit (I ParaL XI). Si autem just; ,Symmachum et Theodotionem, hoc sentiendum, quod David eam instauraverit atque munerit, additus est annus ad. unum, sive subtractus, ut interpretatus est Aquila;